DIBAMBYLON

DIBAMBYLON
DIBAMBYLON
Graece διβάμβουλον, apud Codin., vide infra Monobambylon, it. Stephanomata: et supra Diabambylum, it. Bammulum.
Addo hîc saltem, in concilio Florent. S. 4. c. 23. p. 99. Ε᾿πέταξε δὲ, ἵνα κατέχωσι καὶ τὸ διβάμβουλον καὶ τὸ δεκανίκιον ἔμπροςθεν αὐτοῦ, voce hac papilionem aestivum designari. Sic enim verba Latine habent, Mandavit insuper; ut aestivus papilio et pedum Patriarchale ipsi in altum praeferrentur. Ubi quidem διβάμβηλον mallet Cl. Meurs. quasi dibamvelum. Sed διβαμβούλου vox huc transiata, quod velum huiusmodi, dum umbram arcet a conto longiori supra capitis fastigium explicatum, incurvi et camerati fornicis instar praebet: dum vero rursus ad contum reducitur, ventosam lagunculam aut ampullam repraesentat. Certe et διβάμπουλον nonnumquam scribi, Cl. Suicer., docet in hac voce. Vide plura apud Rob. Creygihon. Not. ad Concilii praefati S. 3. c. 17. et S. 4. c. 23. Vide et Diabambylum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”